- ORCHISTOPOLUS
- ORCHISTOPOLUSGraece Ο᾿ρχηςτόπολος. in vet. libro Notarum, Orchistopolis, Salmasio ad Solinum est, qui vertiginosâ et concitâ saltatione in orbem movetur: namque πολεῖςθαι in circulum moveri ac circumagi est Hesychio. Hinc apud Iul. Firmicum l. 8. Math. c. 15. Petalmarius, Ephalmator, Orciscopalurius etc. Quô locô, vocem hanc sic effert Manilius l. 5.Corporaque immergunt undis, ipsumque sub antrisNerea et aequoreas conatur visere Nymphas:Unde coniectat Scaliger. Orciscopalarios urinatores esse sicque dictos quod Α῞δου σκοπέλους caecos et latentes explorent; idem Salmas. Orchestopolarius legi iubet, aitque sic appellari, qui Ο᾿ρχηςτόπολοι Graecis. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra in voce Orchestopolarii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.